monumenta.ch > Augustinus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 31, 215, 4
Nam ut noverit Sanctitas vestra, quantum valuerit oratio sancti Stephani martyris, recurrite nobiscum ad illum adolescentem persecutorem, nomine Saulum, sicut ex libro Actuum Apostolorum, dum legeretur, audivimus: qui cum sanctus Stephanus lapidaretur, et ab ipso omnium lapidantium vestimenta servabantur, ut tanquam in manibus omnium ipse lapidare videretur, qui ad lapidandum omnes exortos reddebat. Hic cum iret in via, subito circumfulsit illum lux de coelo; et cadens in terram audivit vocem de coelo dicentem sibi: Saule, Saule, quid me persequeris? Durum est tibi contra stimulum calcitrare. Et ille dixit: Tu quis es, Domine? Et Dominus ad eum: Ego sum Iesus Nazarenus, quem tu persequeris . Quid mihi et tibi? Quare te erigis contra me malo tuo; et non potius te humilias bono tuo? Ad tanta mala quae commisisti in me, olim quidem debui perdere te; sed Stephanus servus meus oravit pro te. Saule, Saule, quid me persequeris? Sed quia insanis contra nomen meum, ego te faciam servum meum.